| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius | 2.24.1.1 |
| neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si | |
| quid potes. ac ne sis perturbatus; novi enim te et non ignoro | |
| quam sit amor omnis sollicitus atque anxius. sed res est, ut | |
| spero, non tam exitu molesta quam aditu. | 5 |
| Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, polli- | 2.1 |
| citus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris | |
| Curio filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem | |
| adulescentis et cum eo, ut res indicat, saepe congressus est. rem | |
| in eum locum deduxit, ut diceret sibi certum esse cum suis | 5 |
| servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc | |
| Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res delata ad sena- | |
| tum est. introductus Vettius primo negabat se umquam cum | |
| Curione restitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publi- | |
| cam postulavit. reclamatum est. tamen exposuit manum | 10 |
| fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et | |
| [Cn.] Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio | |
| patre; postea C. Septimium, scribam Bibuli, pugionem sibi a | |
| Bibulo attulisse. quod totum irrisum est, Vettio pugionem | |
| defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod | 15 |
| a. d. iii Id. Mai. Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut | |
| caveret insidias, in quo ei Pompeius gratias egerat. introductus | 3.1 |
| Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo | |
| tum quidem Vettius est reprehensus quod <id> dixerat adules- | |
| centium consilium ut in foro [cum] gladiatoribus Gabini Pom- | |
| peium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem | 5 |
| constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus con- | |
| sultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in | |
| vincula coniceretur; qui eum emisisset, eum contra rem pub- | |
| licam esse facturum. res erat in ea opinione ut putarent id esse | |
| actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius com- | 10 |
| prehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. | |
| idque ita actum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium | |
| detulissent. | |
| Tum senatus consultum in contione recitatum est. postero | |
| autem die Caesar, is qui olim, praetor cum esset, Q. Catulum | 15 |
| ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit | |
| eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non | |
| liceret. hic ille omnia quae voluit de re [publica] dixit, ut qui | |
| illuc factus institutusque venisset. primum Caepionem de | |
| oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut | 20 |
| appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. | |
| deinde, quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione atti- | |
| gerat, eos nominavit: Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti | |
| C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domi- | |
| tium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me | 25 |
| non nominavit, sed dixit consularem disertum, vicinum | |
| consulis, sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum | |
| opus esse reperiri. addidit ad extremum, cum iam dimissa | |
| contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse ex Curione his | |
| de rebus conscium esse Pisonem, generum meum, et M. | 30 |
| Laterensem. | |
| Nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum | 4.1 |
| esset damnatus, erat indicium postulaturus; quod si impetrasset, | |
| iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere | |
| soleamus, non pertimescebamus. hominum quidem summa | |
| erga nos studia significabantur. sed prorsus vitae taedet; ita sunt | 5 |
| omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timue- | |
| ramus, quam oratio fortissimi senis, Q. Consi<di>, discusserat; | |
| †eam†, quam cottidie timere potueramus, subito exorta est. | |
| quid quaeris? nihil †me† fortunatius est Catulo cum splendore | |
| vitae tum hoc tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo | 10 |
| et minime perturbato sumus honestissimeque et <salutem et> | |
| dignitatem nostram magna cura tuemur. Pompeius de Clodio | 5.1 |
| iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam | |
| omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, | |
| sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. | |
| qua re, ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque | 5 |
| eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro | |
| si te videro. |