| Sept. 59(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam | 2.25.1.1 |
| illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te | |
| de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem | |
| summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad ipsum scrip- | |
| sisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret. | 5 |
| mirabiliter enim moratus est, sicut nosti, 'ἑλικτὰ καὶ οὐδέν . . . '. | |
| sed nos tenemus praeceptum illud, 'τὰς τῶν κρατούντων . . . '. | |
| at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam | |
| ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit cum de | |
| Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic | 10 |
| habeto, nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse | |
| dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo. sed | 2.1 |
| quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita | |
| enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde | |
| desidero, neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. | |
| His de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? | 5 |
| re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. | |
| nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima bene- | |
| volentia hominum muniti sumus. qua re advola. aut expedies | |
| nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, | |
| ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. | 10 |
| cura ut valeas. |