| c. xi Kal. Apr.(?) 58 in exsilium proficiscens | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, | 3.1.1.1 |
| tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui | |
| nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum | |
| consequare, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum | |
| iter esset faciendum tuo tuorumque praesidio uteremur, sive | 5 |
| aliud quid agendum esset certum consilium de tua sententia | |
| capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me | |
| statim consequare; quod eo facilius potes, quoniam de provincia | |
| Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi | |
| pro me apud te res ipsa loqueretur. | 10 |