| vi Kal. Apr. 58 Naribus Lucanis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo | 3.2.1.1 |
| iure diutius esse possem quam fundum Siccae, praesertim non- | |
| dum rogatione correcta; et simul intellegebam ex eo loco, si te | |
| haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse | |
| nobis illas partes tenendas propter Autronium. nunc, ut ad te | 5 |
| antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. | |
| iter esse molestum scio, sed tota calamitas omnis molestias | |
| habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et | |
| abiecto. cura ut valeas. data vi Kal. Apr. Narib. Luc. |