| xiii Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et | 12.51.1.1 |
| Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, | |
| magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a | |
| Peducaeo utique; tu autem significas aliquid etiam ante. verum | |
| id quidem ut poteris. | 5 |
| De Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire, quando auctio. | 2.1 |
| epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? | |
| mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis quod nihil | |
| est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus | |
| parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse | 5 |
| visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis | |
| intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant | |
| anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione | |
| fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ. | |
| De Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit: debere | 3.1 |
| non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: 'hoc | |
| metuere, alterum in metu non ponere!' sed et haec et multa | |
| alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est | |
| nominis Caerelliani dum et de Metione [et de Faberi] et de | 5 |
| Faberio sciamus. |