| xii Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. | 12.52.1.1 |
| ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, | |
| quod praes pro Flaminio sit, HS xx; de ea re nescio quid te a | |
| Montano rogatum. sane velim, sive Plancus est rogandus sive | |
| qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. | 5 |
| si res tibi forte notior est quam mihi aut si Plancum rogandum | |
| putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum | |
| sciam. | |
| De epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non | 2.1 |
| ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias | |
| necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum | |
| quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio | |
| Spintherem fecisse divortium? | 5 |
| De lingua Latina securi es animi. dices †qui alia quae | 3.1 |
| scribis†. ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt; verba tantum | |
| adfero, quibus abundo. |