| xi Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego, etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia | 12.53.1.1 |
| tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. | |
| hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse | |
| [alteras notasse] alterae postmeridianae, nisi te Epiroticae | |
| litterae impedient, quas ego non interpello. misi ad te epistulas | 5 |
| ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum | |
| velim addas, nisi forte iam dedisti. |