| x Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ad Ciceronem ita scripsisti ut neque severius neque temperatius | 13.1.1.1 |
| scribi potuerit nec magis [quam] quem ad modum ego maxime | |
| vellem; prudentissime etiam ad Tullios. qua re aut ista proficient | |
| aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligen- | 2.1 |
| tiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te | |
| hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod | |
| malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius | |
| festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel | 5 |
| potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque | |
| minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas | |
| impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; | |
| non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me | |
| ipsum cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo. | 10 |
| Exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, | 3.1 |
| ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego | |
| vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti | |
| patrem feci, totum in hunc <contuli et hunc> ipsum per se aeque | |
| amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque | 5 |
| nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certio- | |
| rem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, | |
| scribam tamen aliquid. numquam enim deerit. |