| vi Kal. Iun. 45(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis. et tamen Pisonem | 13.2a.1.1 |
| sicubi, de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attri- | |
| buatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab | |
| Erote. | |
| Ariarathes, Ariobarzani filius, Romam venit. vult, opinor, | 2.1 |
| regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, | |
| pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster, | |
| parochus publicus, occupavit; quod quidem facile patior. | |
| verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum | 5 |
| fratre illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me | |
| deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei | |
| dedi litteras. |