| iv Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi impediet | 13.2b.1.1 |
| fortasse Faberius. sed tamen, cum licebit. Dionysius noster | |
| graviter queritur, et tamen iure, a discipulis abesse tam diu. | |
| multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem | |
| videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim homi- | 5 |
| nem desidero. | |
| A te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane | |
| rescribebam. |