| Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi | 13.3.1.1 |
| quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam | |
| partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, | |
| nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id | |
| facere diligentia qua semper uteris quam quo dubites de | 5 |
| nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. | |
| utrumque laudo. his igitur utendum est. praes aliquando | |
| factus es<ses>, et in his quidem tabulis. a me igitur omnia. | |
| quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto | |
| fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus. de | 10 |
| Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. | |
| De Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo | 2.1 |
| Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode | |
| scripta erat. |