| prid. Non. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem | 13.4.1.1 |
| <de Tuditano idem> puto. nam filius anno post quaestor fuit | |
| quam consul Mummius. | |
| Sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego | 2.1 |
| quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum | |
| Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim | |
| ante possis, si minus, utique simul simus cum Brutus veniet in | |
| Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui | 5 |
| dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat. |