| Non. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse, sed videlicet | 13.5.1.1 |
| (etenim εὔλογον) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi | |
| tibi Torquatum. | |
| Colloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, sed urge. illam | |
| diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu, ut | 5 |
| omnia, istuc quoque ages diligenter. de Crispo et Mustela | |
| scilicet, cum quid egeris. quoniam ad Bruti adventum fore te | 2.1 |
| nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in | |
| magno nostro negotio consumantur. |