| iii Non. Iun.(?) 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum | 13.6.1.1 |
| debeamus; quamquam mihi videor audisse <e> Camillo com- | |
| mutatam esse legem. | |
| Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam | 2.1 |
| solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis, sed | |
| etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam | |
| pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia | |
| sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam | 5 |
| facturum contra nostram voluntatem. coram igitur, ut scribis, | |
| constituemus quem ad modum rem explicemus. quod reliquos | |
| coheredes convenisti, fecisti plane bene. | |
| Quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius ex- | 3.1 |
| emplum; sed tamen salvum est, et ait Tiro te habere oportere et, | |
| ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam | |
| ad eum rescripseram misi. iudiciali molestia ut caream videbis. | |
| Tuditanum istum, proavum Hortensi, plane non noram et | 4.1 |
| filium, qui tum non potuerat esse legatus, fuisse putaram. | |
| Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim | |
| hic Spurius, qui nuper est <mortuus>, epistulas mihi pronunti- | |
| abat versiculis factas ad familiaris missas a Corintho. sed non | 5 |
| dubito quin fratri fuerit legatus, non in decem. atque hoc | |
| etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem | |
| qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherri- | |
| morum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et | |
| L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misi- | 10 |
| mus. illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis | |
| fuisse. <o> operam tuam multam, qui et haec cures et mea | |
| expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis! |