| iv Id. Iun. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare | 13.7.1.1 |
| narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere, | |
| causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra. ne se | |
| absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria | |
| (est εὔλογον, idque eram suspicatus; sed istis mos gerendus est, | 5 |
| nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi); et Lentulum | |
| cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. | |
| rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim | |
| non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela | |
| aut si Silium videris. | 10 |