| v Id. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Plane [facturum] nihil erat quod ad te scriberem; modo enim | 13.8.1.1 |
| discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fascicu- | |
| lum ad Vestorium deferendum et alicui des negotium qui | |
| quaerat Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove | |
| venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et | 5 |
| a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίας. te Idibus videbo cum | |
| tuis. |