| xv Kal. Quint.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post | 13.9.1.1 |
| Curtius, hic salutandi causa, sed mansit invitatus. Trebatium | |
| nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad | |
| multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλο- | |
| στοργότερον. ventum est tamen ad Quintum. multa ἄφατα, | 5 |
| ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod, nisi exercitus sciret, non | |
| modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere * * * | |
| sed haec hactenus. | |
| Εὐκαίρως ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus, | |
| humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem ex- | 10 |
| posuit. commodum enim egeram diligentissime; quae dili- | |
| gentia grata est visa Torquato. | |
| A te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias con- | 2.1 |
| fectum putabat; sed divortium non probari. quo etiam magis | |
| laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res | |
| mederi potest. | |
| Mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis | 5 |
| illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar | |
| venerit; de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet | |
| quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc | |
| venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies | |
| rediturus sim scribam ad te. | 10 |