| xiv Kal. Quint.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri | 13.10.1.1 |
| periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat | |
| antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia | |
| igitur metuenda. sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, | |
| me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? | 5 |
| quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi prae- | |
| sertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim | |
| sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi | |
| mihi hoc venisset in mentem, scribere ista nescio quae, quo | |
| verterem me non haberem. | 10 |
| Ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα | 2.1 |
| quaedam et πολιτικώτερα. faciendum certe aliquid est; valde | |
| enim desiderat. | |
| Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam | 3.1 |
| primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum | |
| enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui lo- | |
| quantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si | |
| etiam tecum loquetur. | 5 |
| Mihi est in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo | |
| quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam, sed tamen | |
| aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad | |
| me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem, | |
| ne si insidiis quidem ille interfectus esset, caderet ulla suspicio. | 10 |
| nunc vero, cum de Magio constet, nonne furor eius causam | |
| omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis | |
| igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio | |
| quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum | |
| factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum | 15 |
| petisse a Marcello aliquid et illum, ut erat, constantius respon- | |
| disse. |