| x Kal. Quint. 45 in Arpinati | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Οὐ ταὐτὸν εἶδος.' credebam esse facile; totum est aliud postea | 13.11.1.1 |
| quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum, ut et consti- | |
| tuerem mercedulas praediorum et ne magnum onus obser- | |
| vantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus | |
| commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, | 5 |
| cum ille me cottidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, | |
| privabatur omni delectatione Tusculani. | |
| Tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam | 2.1 |
| si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod | |
| scire me oporteat, scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides | |
| quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat. |