| ix Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Valde me momorderunt [epistulae] tuae de Attica nostra; | 13.12.1.1 |
| eaedem [sane] tamen sanaverunt. quod enim te ipse conso- | |
| labare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam | |
| aegritudinem. | |
| Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero, | 2.1 |
| tibi praeconium deferam. quod ad me de Varrone scribis, scis | 3.1 |
| me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut | |
| Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec | |
| coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiaverat magnam | |
| sane et gravem προσφώνησιν. biennium praeteriit cum ille | 5 |
| Καλλιππίδης adsiduo cursu cubitum nullum processerit. ego | |
| autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut 'αὐτῷ τῷ | |
| μέτρῳ καὶ λώϊον', si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus | |
| ascribit, 'αἴ κε δύνηαι'. nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane | |
| mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu | 10 |
| eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν, in qua | |
| homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis | |
| acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt | |
| Antiochia, quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi | |
| reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas | 15 |
| velim. | |
| De Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla | 4.1 |
| controversia rem ad me esse collatam. Romae videlicet aut in | |
| Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. dices igitur | |
| vel amico tuo Suettio, coheredi meo, vel Labeoni nostro | |
| paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano | 5 |
| fore. <tu> cum Pisone; Erotem habes. de Scapulanis hortis | |
| toto pectore cogitemus. dies adest. |