| viii Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, | 13.13(+14).1.1 |
| totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli | |
| ad nostrum sodalem et e duobus libris contuli in quattuor. | |
| grandiores sunt omnino quam erant illi, sed tamen multa | |
| detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum | 5 |
| velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo | |
| ζηλοτυπεῖσθαι, nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed | |
| tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt, nisi forte me | |
| communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos | |
| quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo | 10 |
| quod illa quae habes de Academicis frustra descripta sunt. | |
| multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora. | |
| Nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. volo Dolabellae valde | 2.1 |
| desideranti; non reperio quid, et simul αἰδέομαι Τρῶας, neque, | |
| si aliud quid, potero μέμψιν effugere. aut cessandum igitur aut | |
| aliquid excogitandum. | |
| Sed quid haec levia curamus? Attica mea, obsecro te, quid | 3.1 |
| agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in | |
| iis acquiesco. tamen exspecto novas. | |
| Brinni libertus, coheres noster, scripsit ad me velle, si mihi | 4.1 |
| placeret, coheredes <se> et Sabinum Albium ad me venire. id | |
| ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire | |
| auctionis diem facile poterunt (est enim iii Id.) si me in | |
| Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius | 5 |
| volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut | |
| videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, | |
| retinebis homines. de Bruto, si quid erit, de Caesare, si quid | 5.1 |
| scies, si quid erit praeterea, scribes. |