| vii Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad | 13.14(+15).1.1 |
| Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet; | |
| nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur | |
| consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel | |
| mutari possunt. | 5 |
| Quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te | 2.1 |
| nullas acceperam, nec mirum; nemo enim venerat, nec for- | |
| tasse causa fuerat. itaque ipse quid scriberem non habebam. | |
| quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem | |
| meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non | 5 |
| defuturum quid scriberem. |