| vi Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nos cum flumina et solitudines sequeremur quo facilius | 13.16.1.1 |
| sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; | |
| ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam Ἀκαδημικὴν | |
| σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, | |
| Luculli, Hortensi; deinde, quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod | 5 |
| erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in his | |
| rebus ἀτριψία, simul ac veni ad villam eosdem illos sermones | |
| ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. | |
| nemini visa est aptior Antiochia ratio. sed tamen velim scribas | 2.1 |
| ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si | |
| placebit, hocne potissimum. | |
| Quid Servilia? iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? | |
| de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. | 5 |
| tu cum Pisone, si quid poteris. |