| v Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| v Kal. exspectabam Roma aliquid, non quo imperassem aliquid | 13.17.1.1 |
| tuis. nunc igitur eadem illa, quid Brutus cogitet, aut, si aliquid | |
| egit <quid egerit>, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus | |
| curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed | |
| iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto | 5 |
| recens aliquid. |