| iv Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Vides propinquitas quid habet. nos vero conficiamus hortos. | 13.18.1.1 |
| colloqui videbamur in Tusculano cum essem; tanta erat | |
| crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea | |
| admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem, sed | |
| tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te: primum qui | 5 |
| intellexeris eum desiderare a me, cum ipse homo πολυγραφώ- | |
| τατος numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν | |
| <intellexeris. quod si non Brutum,> multo Hortensium minus | |
| aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices | |
| velim in primis, maneasne in sententia ut mittam ad eum quae | 10 |
| scripsi an nihil necesse putes. sed haec coram. |