iii Kal. Quint. 45
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
Commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam
|
13.19.1.1
|
litteras ad te, cum venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis;
|
|
in quibus illud mihi gratissimum fuit, quod Attica nostra rogat
|
|
te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.
|
|
Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit.
|
2.1
|
scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob
|
|
eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
|
|
hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.
|
|
In Varrone ista causa me non moveret, ne viderer φιλένδοξος.
|
3.1
|
sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum
|
|
qui viverent; sed quia <scripseras> et desiderari a Varrone et
|
|
magni illum aestimare, eos confeci, et absolvi nescio quam
|
|
bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem
|
5
|
quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra ἀκατα-
|
|
ληψίαν praeclare collecta ab Antiocho Varroni dedi. ad ea
|
|
ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et
|
|
Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris
|
|
admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset. hoc in antiquis
|
4.1
|
personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in sex de re
|
|
publica libris fecimus. sunt etiam de oratore nostri tres mihi
|
|
vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi
|
|
tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus
|
5
|
senex, C. Iulius, frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic
|
|
sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae
|
|
autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent, in
|
|
quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit princi-
|
|
patus. ita confeci quinque libros περὶ Τελῶν ut Epicurea L.
|
10
|
Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem.
|
|
ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant.
|
|
haec Academica, ut scis, †cum† Catulo, Lucullo, Hortensio
|
5.1
|
contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim
|
|
λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur.
|
|
itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui.
|
|
aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus, quo ille
|
5
|
maxime mihi delectari videtur, eaeque partes ut non sim
|
|
consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehe-
|
|
menter πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa
|
|
acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum, si modo
|
|
is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni
|
10
|
etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea
|
|
coram.
|
|