c. vi Non. Quint. 45
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
A Caesare litteras accepi consolatorias datas prid. Kal. Mai.
|
13.20.1.1
|
Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi.
|
|
id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile
|
|
patior eaque augere non desinam.
|
|
Ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque
|
2.1
|
possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem
|
|
volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιος. theatrum quidem
|
|
sane bellum habuisti.
|
|
Ego <et>si hoc loco facillime sustentor, tamen te videre cupio.
|
3.1
|
itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum.
|
|
scire igitur studeo quid egeris.
|
|
De fama nihil sane laboro, etsi scripseram ad te tunc stulte
|
4.1
|
'nihil melius'; curandum enim non est. atque hoc 'in omni
|
|
vita sua quemque <a> recta conscientia traversum unguem non
|
|
oportet discedere' viden quam φιλοσόφως? an tu nos frustra
|
|
existimas haec in manibus habere? δεδῆχθαι te nollem quod
|
5
|
nihil erat. redeo enim rursus eodem: quicquamne me putas
|
|
curare in toto, nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia
|
|
videar tenere. μὴ γὰρ αὐτοῖς. vellem tam domestica ferre
|
|
possem quam ista contemnere. putas autem me voluisse aliquid
|
|
quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam.
|
10
|
sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare, et
|
|
tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium
|
|
multa de nugis.
|
|