| c. vi Kal. Sept. 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram | 13.21.1.1 |
| proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam | |
| alias. nunc alia malo. | |
| Quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod | 2.1 |
| simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum | |
| cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint mittentur ad te. | |
| a Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano viii Kal., ut | |
| scis, misi ad eum tabellarios. | 5 |
| Nunc, ad rem ut redeam, 'inhibere' illud tuum, quod valde | 3.1 |
| mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum | |
| nauticum. quamquam id quidem sciebam, sed arbitrabar | |
| sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse | |
| eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. | 5 |
| non enim sustinent, sed alio modo remigant. id ab ἐποχῇ | |
| remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad | |
| modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est | |
| melius quicquam quam ut Lucilius: 'sustineas currum ut bonus | |
| saepe agitator equosque.' semperque Carneades προβολὴν | 10 |
| pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. inhibitio | |
| autem remigum motum habet et vehementiorem quidem | |
| remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec | |
| diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione, de | |
| Pansa etiam. <sed> si quid certius (credo enim palam factum | 15 |
| esse); et de Critonio si quid est certi, ne de Metello et Balbino. |