| prid. Kal. aut Kal. Quint. 45 in Arpinati | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne | 13.21a.1.1 |
| Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est | |
| divulgare, ex quo 'λόγοισιν Ἑρμόδωρος'. quid illud? rectumne | |
| existimas cuiquam <ante quam> Bruto, cui te auctore προσ- | |
| φωνῶ? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de finibus | 5 |
| librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi, sed tamen | |
| quaedam. tu autem commode feceris si reliquos continueris, | |
| ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. sed haec | |
| hactenus, ne videar περὶ μικρὰ σπουδάζειν. etsi nunc quidem | |
| maxima mihi sunt haec. quid est enim aliud? | 10 |
| Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere | |
| ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. | |
| scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi | |
| potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod | |
| diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est. | 15 |
| Quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia | 2.1 |
| studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis: istos ipsos | |
| de finibus habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut | |
| homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis | |
| afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent, vix singulos | 5 |
| confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror | |
| itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut | |
| dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! | |
| de re enim nihil habeo quod loquar. | |
| De Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tuscu- | 3.1 |
| lano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. | |
| Sext. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert | |
| εὐκόλως. quod autem de illa nostra cogitatione scribis, in qua | 4.1 |
| nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, | |
| facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, | |
| de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, εὐγενέ- | |
| στερος est etiam quam pater. coram igitur, et quidem pro- | 5 |
| penso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut | |
| scire te puto, plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, | |
| amo, idque et merito et iam diu. |