| iv Non. Quint.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter | 13.22.1.1 |
| exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem | |
| ἀσμεναίτατα intexo, faciamque id crebrius. proximis enim | |
| tuis litteris primum te id non nolle cognovi. | |
| De Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέρος | 2.1 |
| Servius. o rem acerbam! | |
| Ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam | 3.1 |
| apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. | |
| ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso, et tamen | |
| aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere | |
| <quae a meis habere> non potuerit. Balbo quidem intellegebam | 5 |
| sat faciendum fuisse; tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut | |
| Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi | |
| videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies. | |
| Attributos quod appellas, valde probe. te de praedio Oviae | 4.1 |
| exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita | |
| fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo | |
| s<e g>erant, cum <in> utraque officio pareat. Tullium scribam | |
| nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil | 5 |
| enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud | |
| illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego | |
| recte tibi dixi ubi esset et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque | |
| ipsum continuo adoriamur. lucum <in> hominibus non sane | |
| probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. verum hoc | 10 |
| quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego ut constitui adero, | |
| atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), | |
| utique postridie. etenim coheredes, a quis sine te opprimi | |
| †militia† est. | |
| Alteris iam litteris nihil ad me <de> Attica. sed id quidem | 5.1 |
| in optima spe pono; illud accuso, non te sed illam, ne salutem | |
| quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci | |
| indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses. |