| vi Id. Quint. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Antemeridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo | 13.23.1.1 |
| vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. nam et aequius erat, | |
| cum illi iter instaret et subitum et longum, et mehercule nunc, | |
| cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere | |
| (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit συμβίωσις), | 5 |
| facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano. | |
| Libri ad Varronem non morabuntur. sunt enim adfecti, ut | 2.1 |
| vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris | |
| scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in | |
| manibus habent librarii. | |
| Mea mandata, ut scribis, explica. quamquam ista retentione | 3.1 |
| omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. | |
| qua re confice εὐλαβῶς. incredibile est quam ego ista non | |
| curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas | |
| velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiun- | 5 |
| culas meas. magis enim doleo me non habere cui tradam quam | |
| habere qui utar. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; | |
| tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id | |
| quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. qua re | |
| da te in sermonem et praesta et confice et ita cum Polla | 10 |
| loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui | |
| non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die | |
| tantum videto, et id ipsum bono modo. |