| v Id. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quid est quod Hermogenes mihi Clodius, Andromenem sibi | 13.24.1.1 |
| dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi | |
| putarem. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? | |
| facies ergo ut sciam. | |
| Quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor διφθέραι | 5 |
| sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen | |
| αἰδέομαι Τρῶας. quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur | |
| magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem. | |
| De retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. | 2.1 |
| conficies igitur, et quidem sine ulla dubitatione aut retrecta- | |
| tione. hoc fieri et oportet et opus est. |