| iv Id. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique | 13.25.1.1 |
| dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. | 2.1 |
| quando autem illum putas? nam ego Romam prid. Id. Bruto | |
| ita volui scribere (sed, quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse | |
| ἀσαφέστερος), me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi | |
| prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam | 5 |
| adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant | |
| quo minus suo commodo in Tusculano sit. nec enim ad | |
| tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu | |
| unus non satis es?), sed ad testamentum volebam, quod iam | |
| malo alio die, ne ob eam causam Romam venisse videar. | 10 |
| scripsi igitur ad Brutum iam illud quod putassem Idibus nihil | |
| opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima | |
| quidem re ulla Bruti commodum impediamus. | |
| Sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo | 3.1 |
| iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut | |
| sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, prae- | |
| sertim cum ille desideret; sed est, ut scis, 'δεινὸς ἀνήρ· τάχα | |
| κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο'. ita mihi saepe occurrit vultus | 5 |
| eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius | |
| defensas esse quam suas, quod mehercule non esse intelleges, si | |
| quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis | |
| cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et | |
| id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior | 10 |
| teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si | |
| addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Anti- | |
| ochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, | |
| modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene | |
| tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. | 15 |
| ergo [at ego] ne Tironi quidem dictavi, qui totas περιοχὰς | |
| persequi solet, sed Spintharo syllabatim. |