| prid. Id. Mai. 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Vergili parte, valde probo. sic ages igitur. et quidem id | 13.26.1.1 |
| erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo ne | |
| turbem et irruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cu- | |
| piditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. | |
| quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur. | 5 |
| Ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius | 2.1 |
| esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo | |
| quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi | |
| poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc, ne | |
| relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in | 5 |
| Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras con- | |
| ficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam | |
| noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad | |
| Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si | |
| forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est | 10 |
| necesse mittere. sed id quidem ut tibi videbitur. mittam tamen | |
| ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras | |
| scies. |