| viii Kal. Iun. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De epistula ad Caesarem, nobis vero semper rectissime placuit | 13.27.1.1 |
| ut isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et | |
| in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti | |
| autem ingenue, mihique gratum quod quid sentirent non | |
| reticuerunt; illud vero vel optime, quod ita multa mutari | 5 |
| volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam | |
| de Parthico bello, quid spectare debui nisi quod illum velle | |
| arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae | |
| nisi κολακεία fuit? an, si ea quae optima putarem suadere | |
| voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus | 10 |
| est. ubi enim ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπό- | |
| τευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est | |
| παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat, illum, cum | |
| antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello con- | |
| fecto nihil scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me | 15 |
| hoc quasi Catonis μείλιγμα esse voluisse. quid quaeris? valde | |
| me paenitebat, nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut | |
| vellem accidere potuit quam quod σπουδὴ nostra non est | |
| probata. incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum. | |
| Sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno com- | 2.1 |
| modo nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in Faberio | |
| ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies. eum qui e | |
| Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et | |
| litteras se habere aiebat, statim ad te misi. | 5 |