| vii Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit | 13.28.1.1 |
| cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit. | |
| De epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; | 2.1 |
| nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim | |
| turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed ut | |
| coepi, non me hoc turpe deterret (ac vellem quidem; essem | |
| enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae | 5 |
| sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum | |
| suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem in- | |
| censum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid | |
| consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur | |
| ad decus. non deest oratio. ego quid possum? tamen nescio | 10 |
| quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. | |
| in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et | |
| facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim | |
| pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret. quid? tu | 3.1 |
| non vides ipsum illum Aristoteli discipulum, summo ingenio, | |
| summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, | |
| crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa, | |
| Quirini contubernalem, his nostris moderatis epistulis laeta- | 5 |
| turum putas? ille vero potius non scripta desideret quam | |
| scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum | |
| me stimulabat cum tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιμήδειον. multo | |
| mehercule magis nunc opto casum illum quam tum timebam, | |
| vel quem libebit. | 10 |
| Nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a | |
| Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras), etsi invito | |
| me tamen eodem me auctore, profectus est. | |
| Hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis | 4.1 |
| e Nicia, incidimus in Talnam. ille de ingenio nihil nimis, | |
| modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit: se scire aiebat ab | |
| eo nuper petitam Cornificiam, Quinti filiam, vetulam sane et | |
| multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita | 5 |
| reperirent, rem non maiorem dccc. hoc putavi te scire | |
| oportere. |