| vi Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De hortis ex tuis litteris cognovi et Chrysippo. in villa, cuius | 13.29.1.1 |
| insulsitatem bene noram, video nihil aut pauca mutata; balnearia | |
| tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. | |
| tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam | |
| faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris | 5 |
| constabit isto loco. ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil | |
| aptius videtur quam lucus, quem ego noram; sed celebritatem | |
| nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego | |
| malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸς θεῶν τροποφόρησον. reli- | |
| quum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere | 10 |
| quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum | |
| puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio | |
| ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. | |
| quid enim pateretur? sed quid argumentor? si Faberium | 2.1 |
| explicas, emamus vel magno; si m<in>us, ne parvo quidem | |
| possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare | |
| videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen iam | |
| expeditum videtur, ut etiam repraesentatione confidam. de | 5 |
| hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem <puto> | |
| futuram Faberianam. sed si poteris. | |
| <Q.> Ciceronis epistulam tibi remisi. o te ferreum qui illius | 3.1 |
| periculis non moveris! me quoque accusat. eam tibi epistulam | |
| †misissem†. nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo | |
| puto. in Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad | |
| Vestorium quas Pharnaci dederas. | 5 |