| v Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Commodum ad te miseram Demean, cum Eros ad me venit. | 13.30.1.1 |
| sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduo. ab ea | |
| igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem | |
| quidem negat Eros hodie, cras mane putat. <a> te colendus est; | |
| istae autem κολακεῖαι non longe absunt a scelere. te, ut spero, | 5 |
| perendie. | |
| Mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. | 2.1 |
| Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et | |
| Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed | |
| in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus | |
| quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem | 5 |
| Olympiae aut ubivis πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi, | |
| familiaris tui. |