| v Kal. Iun. 45 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas, ex quibus aut | 13.31.1.1 |
| hodie aut cras <te> exspectare deberem. sed, ut opinor, idem | |
| [quod] ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non | |
| enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, | |
| etiam si est futurum, ut <non> habeat aliquid morae. cum | 5 |
| poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos | 2.1 |
| scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam Καταβάσεως. | |
| De epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti | 3.1 |
| aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in | |
| Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet | |
| facere posset auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet, | |
| neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro, | 5 |
| abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et | |
| tacendo et latendo. | |
| Sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam | 4.1 |
| rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum | |
| esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem: C. | |
| Albanius proximus est vicinus. is ciↄ iugerum de M. Pilio emit, | |
| ut mea memoria est, HS <³⁰cxv>³⁰. omnia scilicet nunc minoris. sed | 5 |
| accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum | |
| adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, | |
| facilius etiam si Kanum haberes. o gulam insulsam! pudet me | |
| patris. rescribes si quid voles. |