| iv Kal. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea | 13.32.1.1 |
| contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim | |
| totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non | |
| incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob | |
| rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice. | 5 |
| Dicaearchi περὶ Ψυχῆς utrosque velim mittas et Καταβάσεως; | 2.1 |
| Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristo- | |
| xenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent | |
| ad id quod cogito. | |
| Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et | 3.1 |
| Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt | |
| addita, quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas, | |
| et sunt quaedam alia. et quod ad te <de> decem legatis scripsi | |
| parum intellexi<sti>, credo quia διὰ σημείων scripseram. de C. | 5 |
| Tuditano enim quaerebam, quem ex Hortensio audieram fuisse | |
| in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. | |
| Rupilio <consulibus>. annis xiiii ante quam praetor factus est | |
| legatus esse <qui> potuisset?—nisi admodum sero praetor est | |
| factus, quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum | 10 |
| legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem, cuius | |
| statuam in Isthmo meminisse te dicis, Aulum nesciebam fuisse. | |
| is autem est qui <consul> cum <L.> Lucullo fuit; quem tu mihi | |
| addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis | |
| igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖς | 15 |
| προσώποις. |