| iv Non. Iun. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et | 13.33.1.1 |
| Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu | |
| miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. pro- | |
| fessus est Philotimus libertus; nosti, credo, librarium. sed | |
| scribes, et quidem confectum. | 5 |
| Ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi. cum Balbo autem | 2.1 |
| puto te aliquid fecisse †H† in Capitolio. in Vergilio mihi nulla | |
| est δυσωπία. nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid | |
| erit quod postulet? sed videbis ne is, cum sit in Africa, ut Caelius. | |
| De nomine tu videbis cum †Cuspio†; sed si Plancus destinat, | 5 |
| tum habet res difficultatem. te ad me venire uterque nostrum | |
| cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod | |
| speras posse vinci, sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, | |
| cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. | |
| cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et Κατα- | 10 |
| βάσεως exspecto. | |
| * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt | 3.1 |
| senatus consulta Cn. Cornelio L. <Mummio> consulibus. de | |
| Tuditano autem, quod putas εὔλογον est, tum illum, quoniam | |
| fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut | |
| quaestorem <aut> tribunum mil. fuisse, idque potius credo; sed | 5 |
| tu de Antiocho scire poteris. vide etiam <Spurius> quo anno | |
| quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum †cadet†, in prae- | |
| fectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello. |