| vii Id. Quint. 45(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et | 13.33a.1.1 |
| quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non | |
| scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant | |
| nosque imparati'. quid refert? paulo post C. Capito cum | |
| T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen re- | 5 |
| manserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe | |
| augenda, a ponte Mulvio Tiberim perduci secundum montis | |
| Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem cam- | |
| pum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?' | |
| inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos | 10 |
| hortos'. 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult | |
| enim Caesar'. audire me facile passus sum, fieri autem moleste | |
| fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti dili- | |
| gentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit | |
| Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res | 15 |
| adducebat. eo adiunxeram ceteras, quas consequi tamen biduo | |
| aut triduo post facile potero. te tamen in via confici minime | |
| volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci | 2.1 |
| ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum | |
| heri, Idibus iam eius opera mihi nihil opus esse. |