| ix aut viii Kal. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de | 15.23.1.1 |
| nostro itinere in utramque partem occurrunt. 'quousque?' | |
| inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. | |
| Pansa si quae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam | |
| mittam. Silium exspectabam; cui ὑπόμνημα compositum. <tu> | 5 |
| si quid novi. ego litteras misi ad Brutum; cuius de itinere etiam | |
| ex te velim si quid scies cognoscere. |