| x aut ix Kal. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Gratulor nobis Quintum filium exisse; molestus non erit. | 15.22.1.1 |
| Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum | |
| Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed | |
| quando illos videbit?), inimicum Antonio quando aut cur? | |
| quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non | 5 |
| quo iam adesset, sed quia certe id ageret ab armisque nullus | |
| discederet. certe, si pergit, bellum paratum est. hic autem noster | |
| Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec | |
| Pansa? utro [erit], si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec | |
| et alia coram, hodie quidem, ut scribis, aut cras. | 10 |