| xi Kal. Quint. 44 (§3) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se | 15.21.1.1 |
| idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium | |
| daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occu- | |
| paret, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum | |
| offenderet; ex eo sibi illum hostem. 'tum me' inquit 'collegi, | 5 |
| verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret [patris scilicet]. | |
| itaque eum placavi. et quidem cccc certa, reliqua in spe.' | |
| scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero | |
| mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem? | |
| Ἐποχὴν vestram de re Cani (deliberationis <enim>) probo. | 2.1 |
| nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίως restitutam arbitrabar. | |
| quae differs ut mecum coram, exspectabo. tabellarios quoad | |
| voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. | |
| quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. | 5 |
| nemo attulerat. | |
| Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere | 3.1 |
| aliquid de militibus. at ego iam destinaram, Hydruntem quidem. | |
| movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ! | |
| sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe, quid enim iam novi? | |
| cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, | 5 |
| quem adventare aiunt. |