| xii Kal. Quint. 44 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae | 15.20.1.1 |
| mandata sint quaelibet, modo aliquid, vel quod Niciae nuntiem. | |
| quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam | |
| prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis! | |
| Quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui | 2.1 |
| et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum | |
| in contione clarissimum virum appellari subdiffidere coepi. | |
| postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei | |
| habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, despe- | 5 |
| ravi. itaque, mi Attice (fortiter hoc velim accipias, ut ego | |
| scribo), genus illud interitus †quo causurus est† foedum ducens | |
| et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire | |
| constitui, non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec | |
| omnis culpa Bruti. | 10 |
| Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc | 3.1 |
| exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa | |
| infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, | |
| Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito, sed sapienter. | |
| πάσχω τι. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum | 5 |
| videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed | |
| acta missa; videamus quae agenda sint. | |
| Rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex | 4.1 |
| litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas | |
| habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est | |
| ad Kal. Nov., HS cc; in eam diem cadere nummos qui a Quinto | |
| debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius | 5 |
| rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde | |
| nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus | |
| esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedi- | |
| bus dotalium praediorum; quae si fideliter Ciceroni curabuntur, | |
| quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. | 10 |
| equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed id ex | |
| praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. | |
| <e>quidem, etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem | |
| spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. | |
| sitne autem explicata necne tecum cognoscam. haec putavi mea | 15 |
| manu scribenda, itaque feci. de Fadio, ut scribis; utique alii | |
| nemini. rescribas velim hodie. |