| xvi-xiii Kal. Quint. 44 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Quidnam est quod audendum amplius' de Buthrotiis? stetisse | 15.19.1.1 |
| enim te frustra scribis. quid autem se refert Brutus? doleo me- | |
| hercule te tam esse distentum, quod decem hominibus referen- | |
| dum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδες sed ἀνεκτόν, | |
| mihique gratissimum. de armis, nihil vidi apertius. fugiamus | 5 |
| igitur, et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio; scripserat | |
| enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad | |
| me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. | |
| tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat. | |
| Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem | 2.1 |
| valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad | |
| Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo; | |
| [hoc] ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus | |
| Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum | 5 |
| esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et | |
| pater conturbatus est. scit enim quae ille de hoc; mecum | |
| quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. | |
| A Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est | |
| nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe | 10 |
| dignus. †de meo domi† est ut scribis. facies omnia mihi nota. |