| xvii Kal. Quint. 44 (§1) iter faciens in Tusculanum | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| xvii Kal., etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset | 15.18.1.1 |
| et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum | |
| profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse | |
| mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam | |
| scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci | 5 |
| petiique ab eo de mulis vecturae. | |
| Vt in his, cum intellego te distentissimum esse qua de | 2.1 |
| Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum [suorum] curam | |
| et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere—, | |
| ut ergo in eius modi re, tribues nobis paulum operae; nec enim | |
| multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propin- | 5 |
| quam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non | |
| mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. | |
| domi enim manere, si recte possum, multo malo. |