| xviii Kal. Quint. 44 (§1) Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram | 15.17.1.1 |
| Idibus. prius igitur superiori. de Bruto, cum scies. de consulum | |
| ficto timore cognoveram; Sicca enim φιλοστόργως ille quidem | |
| sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid | |
| tu autem 'τὰ μὲν διδόμενα—'? nullum enim verbum a | 5 |
| †Siregio†. non placet. de Plaetorio, vicino tuo, permoleste tuli | |
| quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. | |
| Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. | |
| Antroni †vel vi†; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam | |
| nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. | 10 |
| quod scribis tibi deesse HS c quae Ciceroni curata sint, velim | |
| ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio | |
| nihil irascor. ego de itinere nisi explicato Λ nihil cogito; quod | |
| idem tibi videri puto. habes ad superiorem. | 2.1 |
| Nunc audi ad alteram. tu vero facies ut omnia quod Serviliae | |
| non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, | |
| testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi | |
| et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil | 5 |
| defuturum; de quo mirabilia Messalla, qui Lanuvio rediens ab | |
| illis venit ad me, et mehercule ipsius litterae sic et φιλοστόργως | |
| et εὐπινῶς scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo | |
| magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non | |
| moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu | 10 |
| vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim. |