| prid. Id. Iun. 44(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid | 15.16a.1.1 |
| scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo modo οἶκος | |
| φίλος. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec | |
| ῥωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equi- | |
| dem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt; | 5 |
| ranae enim ῥητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum | |
| nostrum et quo die videre possim. |